Haec pagina nondum emendata est

ii

“vix quisquam mortalium proinde animum induxerit ad fabulam istius indolis Latinitate donandam. Ve- rumtamen si Latina lingua se ad quidpiam auden- dum ineptam comprobaret, quatenus nempe doctrina ‘humana, non lingua ipsa, deficeret, tamen fatendum «esset Latinam linguam ad usus modernos aptam non esse, ac, proinde, inutilem, nec in scholarum curricu- lis ferendam. Atqui hesc ipsa est philologorum “con- fessio fidei.” Quum vero nobis persusissimum esset prorsus nihil in hominum mundo dari quod Latine «edisseri — imo melius quam idiomatibus modernis — nequiret, nihil supererat, nisi ut fiduciam nostram factis confirmaremus. Ausi itaque sumus tam tersa ac proba Latinitate quam qua pares eramus, incredibile tentare, nova verba Latina creare, aut adaptare, nullis verbis barbaris admissis; atque hac est novitas rei, quam Humanissimis Lectoribus in omni orbe hoc «volumine complexam porrigimus.

I. VocaBvLa Nova.

Ab amico semel iterumque audivi memorari ma- «chinamentum in Palatio Vaticano, Rome, in sedibus Latinitatis, quo homines aut merces aliaque onera in sublime tolluntur, aliquo vocabulo Greco appellari. Atqui machinamentum illud notissimum in historia Romana est, partim ad tollendam aquam, partim mi- �