Pagina:Insula Thesauraria.pdf/53

Haec pagina nondum emendata est

xxxxix

Manifestum ex his exemplis est Latinos nec se- culo Hieronymi sibilos sonos Iudaicos sh atque #2 red- dere potuisse, sed per s unico sibilo Romano trans- scripsisse, nec seculis quatuor ante, quod et P. Vir- gilius Maro Didonem Sidoniam appellat. Proinde qui- cunque alios sonos sibilos in sermonem Latinum im- miscent, preeter 8 et 2, peccant contra linguam Lati- nam et historicam fidem.

His preemissis licebit modo de sonis litterarum Latinarum in specie disputare.

Littera A. — Quoniam Franci, et eos secuti An- gli, litteram A in sonum depresserunt qui E est pro- pior, necessarium duxi etiam eam litteram memora- re; cetere gentes eam recte efferunt. Franci enim parent, Paris, veluti peran, et Peri efferunt, a qui- bus Angli non multum differunt. Doctrina TEREN- TIANI MAURI est: Os ad summum aperiendum est, sive, ad totum rictum. Lingua suspensa manet ita ut ad neutram partem deflectat, nec dentes pertingat. Sonus quem sic efferes, erit A purum. Sed si os vel paucillum premas, sonus in E mutabitur. En suos versus de ea re Sotadicos:

A prima locum littera sic ab ore sumit; Immunia rictu patulo tenere labra, Linguamque necesse est ita pendulam reduci, Ut nisus in illam valeat subire vocis, �