Pagina:Insula Thesauraria.pdf/52

Haec pagina nondum emendata est

xoocxvili

Ceesar scripsit de Celtis et Germanis; ita Corn. Taci- tus, T. Livius Patavinus de omnibus; Iustinus de omnibus; C. Sallustius Crispus de Africanis, Arabi- bus; Q. Curtius Rufus de Asiaticis; ZElius Spartia- nus, Iulius Capitolinus, Elius Lampridius, Vulcatius Gallicanus, Trebellius Pollio, Flavius Vopiscus, de omnibus barbaris; Ammianus Marcellinus de omni- bus Gothis, Alanis, Herulis, Vandalis, Hunnis, Sauro- matis, Scythis, &c., que cognovit, retulit: sed nus- quam sive in his, sive ceeteris, vel attentatum un- quam est, eos sonos Latine reddere, quia alphabetum Romanum id non sivit.

Nihil ergo superest, nisi ut ad Biblia recurramus, que Heronymus non Rome, sed in ipsa Iudaea, lin- gue Hebraica studiosus et gnarus, Latine expressit.

Profecto Hebraica lingua superfluit sonis sibilis, saltem unius generis, sh et #2, at ipse ne hos quidem sonos poterat Latine reddere. Si sonus sh, quem Itali per sc, addito #, vel e reddunt, illi Latine ullo modo notus fuisset, aut Germanicum tz, facillimum ei fuis- set nomine Hebraica ita transcribere. Sed non fecit, quod hi soni Romanis ne seculo quidem V° noti fu- erunt, quum imperium Romanum 473° ad finem per- venit.

Ecce nomina Hebraica: ,}}TY ,j"Y NED mer Soni proprii: Tzidon, Tzijjon, Moshe, Iéshua verbis Romanis reddita: Sidon, Sion, Moyses, Ihesus, Iesus �