Pagina:Insula Thesauraria.pdf/50

Haec pagina nondum emendata est

XxXxxvi

mortem Romuli auctor animadvertit, patres quidem omnes regem habere voluerunt,” ipsi ediderunt: “Pa- tres quidem omnes regere voluerunt.” Est etiam me- morabilis locus P. Ovidii Nasonis (1. Met. 135)

Communemque prius, ceu lumina solis et aure, Cautus humum longo signavit limite mensor,

fortasse ex vitio prioris alicuius editionis Merkel sic edidit: “ceu lumina solis et auras,” h. e., agrimensor divisit longa catena etiam lumen solis et etiam aerem.”

Atque huius inscitize ignominiose nullus est finis, et omnes schola totius mundi tales ac tantas stulti- tias Germanicas tradunt!

IV. DE SoNIS LITTERARUM.

Si Latina lingua meretur preservari; si in usum communem gentium cultarum inter se sive presenti sermone, sive scripto conversandum et ad commer- cium litterarium, ad congressus gentium sive politi- cos, sive eruditos ac litterarios, sive vero negotiorum: necesse erit uniformem adoptare enuntiationem, par- tictulares autem gentium, ut puta Italicam, Franci- cam atque Germanicam et que gentes eos sequuntur, ut omnes Slavi et Hungari, ventis dare, et omnino abolere. Sunt enim ea perversiones seculo VII° a �