Pagina:Insula Thesauraria.pdf/48

Haec pagina nondum emendata est

XXXXiv

Quanta qualesque controversia inter grammati- cos Germanicos enata sint de lana caprina, fere ex- cedit fidem. Est autem quastio de syncopatis formis faxim, ausim, amassit, levassit re notissima cunctis, prater doctores Germanicos.?

I. Nic. MADVIG, qui Latine scripsit, solus contra omnes sustinebat faro atque farim nunquam adhi- beri sensu praterito. Siquidem Tempus Pret. Perf. ‘Coniunctivi exit in -rim, aut -sim, faxim, signi- ficare fecerim, ergo T. Prateritum Perfectum Con- iunctivi id esse. Itaque nemo ex iis omnibus co- gnovit formas “Id ego non dixerim,” ‘cave id fece- ris, aut faxis,"” qua etiam Futura sunt Coniunctivi, ut est etiam fecero, faro, tametsi eadem forma etiam Futurum II. Indicativi est, quod et Futurum Exactum appellatur. Postea etiam C. G. ZUMPT se ei adiunxit, et hi duo sustinebant luctam, quamvis ne hi qui- dem ausi sint eas formas Futurum Simplex et

Perparvam partem postulat Plautus loci

De vestris magnis, atque amcenis menibus Athenas quo sine architectis conferat.

Certe hi versiculi accuratissimi sunt, sine omni mendo. Sed statim atque actum incipit, in plerisque locis, in octonarios erumpit pedes, aut senarios prose similes. Caeterum et Priscianus pedes tantum numerat, non scandit, et invehitur in sciulos suse etatis verbis, qua Scaliger adhibuit contra Erasmum, quin fon- tem memorasset.

3. Vide Der Coniunctiv Perfecti und das Futurum exactum im aelteren Latein, Eduard Ltibbert, Breslau, 1867.

Veteriores Grammatici Germani solebant Prateritum Per- fectum Coniunctivi dicere, non Coniunctivum Preateriti, quoniam Tempora sunt in Modis, non Modi in Temporibus.