Pagina:Insula Thesauraria.pdf/46

Haec pagina nondum emendata est

xXXXxxXxii

Bacchicos, anapestos, tribrachycos, choriambicos, uno verbo omnis generis, et hinc inter se opprobria iactant. At Germani, sua consueta eruditione, et illinc dogma- ta colligunt. Unam rem isthic Germani nesciunt, quod nec Erasmus, neque Scaliger sciverunt, versus has esse dambicos, et scandi debere ut iambicos, cum multis elisionibus.

Quidnam volunt igitur Germani demonstrare? Quidnam nos docere volunt? Novum dogma est: Tempus Prateritum Perfectum Coniunctivi in -erim, -eris, -erit, forma idem esse atque Tempus Futurum Exactum Indicativi, preter personam primam; ergo: -eris, -erit. At in Plurali, Persone prime et secunde Futuri Exacti habent i breve, Prateritum autem lon- gum; sic:

Futurum exactum, amavérimus, amavéritis; Prat. Perf. Coni. amaverîmus, amaverttis

Ad dogma hoc suffulciendum Kiihner allegat memi- nerfmus (Cist. 1, 1, 12), ne dixerftis (Miles, 3, 2, 48) dederftis (ex Ennio), etiam Pers. 3. Sing. Merc., ad- ‘duxerft; ex Virgilio, En. 6, 514, egérimus, cum è brevi, ubi Servius dicitur animadvertere ‘“rî metri causa corripuit.” Itaque in America iam grammatica aliquot nova prodiverunt cum ista doctrina. Exscribam igitur priores illos duos versiculos, quum sit unus contrarius alteri, et ideo fini eo magis