Pagina:Insula Thesauraria.pdf/45

Haec pagina nondum emendata est

XXXxi

appende huic M (Marcum, ut Asinaria habet), et en, habes rem claram. Sic natum est nomen “Maccius,” cui appendi poterat T(itus) aut C(aius), debebat enim tria habere nomina, quia ut Ritschl deinde demonstra- vit suis asseclis, Maccium fuisse nomen Gentis Ro- man®, in quam Plautus se censeri curavit, ut erat planipes et stultus, tamen vir egregius. Secundum mentem enim Germanorum nomen familia, aut gen- tis, est nihil plus quam appellativum. At ista sunt turpia figmenta et stultitie. Aulus Gellius loco citato, de nomine Plauti nihil habet, sed memorat quemdam obscurum poetam Plautium. Quum vero de his rebus nec Gellius, nec Macrobius, nec Varro, neque Gram- matici quidquam memorant, Germanorum stulta men- dacia deridenda sunt.

Ut cuique lectori satis constare arbitror comeedie Plauti et P. Terentii Afri, cuncta tragedia, Fabule- que Pheedri e trimetris iambicis constant, sive hexa- metris iambicis. Erasmus Rotterodamus, Scaliger Pater, atque Cardinalis Petrus Bembus, famosus ille Ciceronianus, dissertationes reliquerunt de scansione metrorum Terentii, quae non differunt a cateris. Priores duo tractatus sunt miri, praesertim quum iam M. Tullius Cicero monuerit hoc genus metrorum esse ferme prosam; ac profecto raro reperias versus in iis qui iambici sint, nisi pedes ultimos. Priores igitur duo scriptores reperiunt in illis versibus pedes Creticos,