Pagina:Insula Thesauraria.pdf/44

Haec pagina nondum emendata est

XXXX

teraria Latina MARCUM ATTIUM PLAUTUM eum appel- lavit et venerata est. Mundus exspectare debebat do- nec Herus Professor FRIEDRICH RITSCHL nasceretur, qui eum magia sua eruditionis ab errore liberaret. Ille denique patefecit veritatem, declaravitque nomen eius T. Maccium Plautum fuisse. Unde, obsecro, ipse revelationem accepit? Ex Ambrosiano, in finibus Ca- sine, Menaechmorum, Epidici, Merc. 1,1, 10 et ex A. Gellio (3, 3, 9) ut W. S. TEUFFEL, eiusque operis pro- secutores in nova editione! fatentur. Circuitus ratio- cinandi hic fuit: Circa finem Prologi ad Asinariam Ritschl reperit “Demophilus scripsit, Marcus vortit barbare.” Ita Lambinus, ita Biichner, omnes veteres, Nomen Marcus in aliquo codice manu scripto fortas- se non satis clare scriptum, poterat torqueri in Mac- cium, maccus, -a, -um, nempe adeo obscuram et ra- rum verbum est, ut nec ego unquam in vita mea aut viderim, aut audiverim, uti nec Ritschl. Exquisivit ergo in magnis lexicis Fabri, Ernesti, Scapul®, et reperit id significare morum, morionem, dementem, bardum, baronem, scurram, Plautus autem Oscice Plotus planipedem, Plautum fuisse actorem, tum ver- satorem mola; quid multa? Attius utique est accius,

1. Teuffels Geschichte der R&mischen Literatur, sechste Auflage, unter Mitwirkung von Erich Klostermann, Rudolf Leon- hard, und Paul Wessner, neubearbeitet von Wilhelm Kroll und Foanz Siutsch, 2 Baende, Verlag B. G. Teubner, Leipzig, Berlin,