Pagina:Insula Thesauraria.pdf/433

Haec pagina nondum emendata est

CAPUT ULTIMUM 361

ludibrio est, preterea etiam diebus Solis atque feria- tis cantor popularis in templis fungitur.

De Silver nihil amplius accepimus. Formidabilis hic navita cum uno crure, denique ex theatro vite mex penitus excessit; tamen asserere non dubitabo eum cum sua /Ethopica uxore, psittacoque Flint,

‘ certe usque alicubi beatam agere vitam. Ita saltem sperandum arbitror, enimvero, beata ac tranquille vite superne, perexigua spes videtur ei affulgere.

Lateres argentei armaque Flint, quoad sciam, usque eo loco iacent, quo ipse ea defodit; certum quo- que est, quantum ad me attinet, ea illic relictum iri. Iugum boum cum remulcis me non iterum in eam exosam, Diis et hominibus maledictam insulam retra- here possent; pessimaque somnia, que unquam mihi incidunt, ea sunt, quibus murmur fluctuum eius lit- toris impingentium mihi audire videor; aut quum acutam vocem psittaci Flint vagientem audire mihi fingo, “Nummi octonarii !”

FINIS. �