Pagina:Insula Thesauraria.pdf/432

Haec pagina nondum emendata est

360 INSULA THESAURARIA

mus, atque ‘“Hispaniola” eo tempore Bristol appulit, quum herus Blandly de instruenda socia navi cogita- bat. Quinque tantum eorum reverterunt, qui profe- ctionig participes fuerant. “Potus ac diabolus finive- runt cateros,” et aliquanto ultra; quamquam, profe- cto, nos minime tam nequam nos prestitimus quam illa alia, de qua hanc cantilenam pepigerunt:

“Unus tantum e caterva superest, Qua septuagenis quinis profecta est.”

Quisque nostrum portionem munificam ac libe- ralem sortitus est ex thesauris, ususque ea est pro cuiusque sapientia aut insipientia, pro sua quisque indole. Navarchus Smollett a servitio maritimo reces- sit. Gray non modo comparcavit suam pecuniam, sed subito captus desiderio statu vita altioris studium navigationis suscepit; est autem modo pronavarchus, dominusque partiarius pulchre et plene armature, trium malorum velifera; preterea etiam nupsit, est- que paterfamilias. Quod ad Ben Gunn attinet, is ac- cepit libras mille, quas intra ternas septimanas ami- sit, sive quod verius est, intra dies novemdecim, die- que vicesimo ad mendicandum redivit. Tum munus portarii fundi ei commissum est, prorsus ita ut in in- sula id eventurum metuerat; ipse usque in vivis est, pueris extraurbanis valde gratus haud tamen raro �