Pagina:Insula Thesauraria.pdf/43

Haec pagina nondum emendata est

xXXxix

conîcio, di, eis (pro tis) deverto, deminuo, pro diver- to, diminuo, &c., sed omnia et singula persequi super- vacaneum duco, nec ad id spatium suppetit. Cate- rum (Germanis ceterum, revera kal èrepa, et reliqua), ex prolatis satis quisque Latinitatis cultor sibi colli- get, quo loco eruditio Germanica stet, et ab eo sibi deinceps cavebit.

III. ADULTERATIO NOMINUM ATQUE TEXTUUM.

Siquip est, cui Philologia Germanica Classica comparari possit, locuste sunt in pratis et segetibus, atque Phylloxera Vastatrix in vineis. Nihil est quod sacrum et inviolabile vereatur.

Ubicunque due sententi® reperiantur, Germani partes minus probabiles tuentur. Ipsi fere nihil cre- ant, aut inveniunt, sed ex erroribus fabrorum inscri- ptiones lapidarios incidentium, aut scribarum, codices transcribentium, dogmata fabricantur, qua deinde ignaris ut triumphum eruditionis Germanice diven- ditant.

« Quoniam hic de omni Litteratura Romana agitur opus devastationis, interpolationis et adulterationis persequi nequeo, sed per summa capita tantum per- tractare.

Maxime et crudelissime peccarunt Germani con- tra Plautum. Per bina millia annorum Respublica lit- �