Pagina:Insula Thesauraria.pdf/422

Haec pagina nondum emendata est

350 INSULA THESAURARIA

Mox ex angustiis elabentes, campsatoque promontorio Insule meridiano orientali, circum quod quadriduo ante “Hispaniolam” ductavimus.

Ut pratervehebamur bicipitem collem, videre nobis licebat atro ore hiantem speluncam Ben Gunn, staturamque alicuius adstantis, sclopeto suo inniten- tem. Spectabilis is fuit, cui nos mucinio quassato sa- lutem indicabamus, terque ei acclamavimus, cuius et Silver, tam ex corde quam nos, particeps erat.

Ternis milliaribus ultra, in ipso orificio Septem- trionalis Influxus, quid visui nostro se obversat, nisi ipsa “Hispaniola,” per se sola fluitans. /Estus proxi- mus eam sublevavit; atque si graviores venti, aut testus vehementior, suborti essent, ut in meridiano pulvinario solebant, nunquam eam conspexissemus, aut fractam eam reperissemus, a nobis nunquam re- parandam. At vero in presenti statu nihil magnope- re desiderabatur, nisi velum princeps comperimus di- rutum. Itaque nova ancora obtenta, iactaque in aqua binîm aut ternàm ulnarum est. Hinc mox iterum discessimus, et ad Rum Cove remigavimus, locum, thesaurario Ben Gunn proximum; ac tum Gray le- nunculo solus ad “Hispaniolam” reversus, in ea excu- biturus pernoctavit.

Acclivitas lenis ducebat a littore ad antrum. In summitate nos Spectabilis excepit. Erga me ipse af- fabilem humanumque se prastitit, nec de meo effu- �