Pagina:Insula Thesauraria.pdf/42

Haec pagina nondum emendata est

xxxviii

verbis in ulla eius flexione, praeter virgam litteram / n suas particulas formativas admittere. Hoc probato, nulla vergilia stelle dantur. Esse possent vergentes, verne, sed nec vergili, vergulie, vergala, nec quid- quam. Sola virga virgulam, virgultum admittit. Di- sputatio igitur est de lana caprina, sive nulla. fam hic igitur possemus disquisitioni finem facere.

Verumtamen Fabius noster atque M. Terentius Varro omne dubium dissolvunt. M. enim Terentius. Varro sic fatur: ‘“...rustici etiam nunc quoque viam veham appellant et vellam, non villam.” M. Fabius autem Quintilianus sic scribit: “Quid? non £ quoque I loco fuit? ut Menerva, leber, et magester?” Tum “sibei,” “quase.” In Columna Rostrata, cepet, pugna- vet, deinde: dedet tempestatebus, aide mereto; cuius rei exempla sunt innumera. Horum contraria, com- mîrcium, Mircurius, mius, Ardiatina, Ariola, cavias, cinîrarium, exiat, filicula, oblaquiatio, Pontifix, sicet, quod nunc etiam Germani imitantur, calcium pro calceo scribentes, velut argumentum docte Latinita- tis, quum sit rusticitas, ut Varro nos docet.

Quid ergo attinet disputare, utrum Virgilius an Vergilius scribendum sit? Nam et vir, virgo, virga, virginea, etiam sunt ver, vergo, verga, verginea — saltem rusticis.

Utique prater heec plurima alia sunt “eruditio- nis” Germanice specimina, veluti quotiens, coniunx, �