Pagina:Insula Thesauraria.pdf/41

Haec pagina nondum emendata est

xxxvii

22. Vergilius — Virgilius. Dolia atramenti per vicena ista seecula in dissidiis ac disceptationibus ef- fusa et dispersa sunt, tamen effectum est nihil. Im- peritissimus quisque clamitat iam nullum esse posse dubium, quoniam Germani quastionem iamdudum diremerunt, atque siquis doctus videri cupiat, neces- sarium esse actoritatem Germanorum agnoscere se- que ei accommodare.

L. Licinius Calvus magni nominis poeta eorum ‘temporum de notissima fabula de virga laurea, quam memorare nolo, sic scripsit:

“Et vates cui virga dedit memorabile nomen Laurea.”

Utique, si de verbo virgilius quaratur, nihil aliud quam virgam attinebit memorare. At nemo sanus de nomine poeta disputabit, quandoquidem constat eum ita appellatum esse, quia et pater eius P. Virgi- dius Maro, forte et avus, et maiores ita appellabatur. Proinde de verbis virga, virgo, vir, ver, vergo ser- mo seri potest. Unum etiam minus docto constabit, ‘aut certe constare potest, si indaget, nullum ex iis

cunctor, aliquem quastionibus demoror, detineo; alterum ex per et contor quod est ex contus, -i, h. e., longa pertica, longurius quo lintrem navigator amovet, aut quo profunditatem aqua scru- tatur, indagat, tentat; proinde, percontor est verbis îndago, perquiro, quero. �