Pagina:Insula Thesauraria.pdf/33

Haec pagina nondum emendata est

xxix

nomine explerent, ut, puta, decimus, d perse cim decimus; item, cera: c simplex et ra; et bene, b et ne; ita et quoties kamus, et ka nis scribendum erat, quia singulis litteris prime syllabe notabantur; % prima ponebatur, quee suo nomine a continebat, quia si c posuissent, cemus, et cerus futurum erat, non kKamus et karus.”

Sed et omnes alii grammatici Romani conde- mnant litteram X ut prorsus inutilem in alphabeto Romano, preter Scaurum, qui c esse censet super- vacaneum, quod k, ut apud Gracos, locum eius ex- plere omnino posset. Paucissimi itaque, scriptores ea littera usi sunt, et etiam ii, in iisdem etiam paginis iam caput, iam kaput, scripserunt, nisi quum “nota” est, hoc est, “abbrevatio” K pro Keeso, et hoc fere semper ut Ceso scribitur, sic et Carthago, Cato, &c., quid ergo tanto conatu laborant Germani ut nobis persuadeant calendas, et calendarium, atque Cartha- ginem cum K esse scribenda? Ecclesia Romana nun- quam ita scripsit, nunc vero Hierarchia caveat, ne si- bi Germani dolose os sublinant.

18. Mille, milia. Dogma sacratissimum Germa- norum est mille in plurali milia esse, cum uno /. No- minare suum fontem doctrine verentur, ac de eo alte silent. En suos fontes: “... dicimus enim et ‘mille homines docuit’ et ‘mille hominum magister. In plu- rali vero declinatur ‘milia, milium, milibus, uno / sublato.” Heec doctrina est CLEDONII Senatoris Con- �