Pagina:Insula Thesauraria.pdf/322

Haec pagina nondum emendata est

CAPUT XXV. Ferio Jolly Roger.

IX in rostrali! locum occupavi, quum pra- volum? vento laxum in alteram partem, hunc inflando cum sonitu tormento simili

incidit. Impulsu sic reverso navis omnis ad carinam usque tremebat; sed quum cretera vela usque tra- herent, prevolum in suum locum recidit, ibique iners pependit.

Haec concussio me prope in mare elisit; post que nihil moratus, secundum rostrale retro serpere per- rexi, ac, demum in constratum praceps me proieci.

Sub averso latere propodii* stabam, atque velum

1. Rostrale, -i8, n., sic voco longum tignum, palum, lon- gurium, qui e rostro navis prorsum porrigitur, ad cuius extrema pedes, sive vela, destinantur. Anglis bowsprit.

2. Prevolum, î, quod hic pes (velum), pre ceteris volat Anglis flying fib.

3. Podium, ti, verbum Romano-Grecum, denotat autem suggestum, locum editum, catastam (catastasin Gracis), super quam stant ii, qui cum multitudine agunt. In navibus locus pre- sertim est editior, sub quo ingressus, descensus fit ad interiora. Hinc placuit prefiro pro (-pre, ante) Propodium fingere ad de- signandum locum ante suggestum. �