Pagina:Insula Thesauraria.pdf/32

Haec pagina nondum emendata est

xxvili

nec ulla inscriptio, nec ullus auctor invenitur qui praceptum hoc secutus esset; quin c, k, atque qu continuo miscebantur. Transcribam itaque sententias duorum Grammaticorum Romanorum hac de re.

a. VeLius Loncus: “Hinc supersunt ex mutis K, et C, et Q, de quibus quaritur, an scribentibus sint necessarie. Et qui K expellunt, notam dicunt esse magis quam litteram, qua significamus Kalu- mniam, Kaput, Kalendas; hac eadem Kato significa- tur. Non magisigitur in numero litterarum esse opor- tere quam illam notam qua centuria, et quam I con- versum, quo Caia significatur, quod nota genus vi- demus in monumentis, quum quis libertus mulieris ostenditur. Caias enim generaliter prisci has omnes mulieres accipere voluerunt. At qui illam esse litte- ram definiunt, necessariam putantes nominibus, que cum a sonante hanc litteram inchoant. Unde etiam re- ligiosi quidam epistolis subscribunt Karissime, per % et a. Quodsi adeo necessarie videntur, verendum est, ne et alias litteras requiramus, quibus aut Cicero aut commodus scribatur.”

b. Q. TeRENTIUS ScAURUS: “C cognationem ha- bet cum G, et ideo alii dicunt Cannacem, alii Ganna- cem, item camelum, et gamelum. X quoque Graca littera consentit, unde quidam coronam, alii choro- nam dixerunt. K quidem supervacaneam esse litte- ram iudicaverunt, quoniam vice illius fungi C' satis posset; sed retenta est, ut quidam putant, quoniam notas quasdam significaret, ut Kasonem, ut Kaput, et Kalumniam, et Kalendas. Hac tamen antiqui in con- nexione syliabarum ibi tantum utebantur, ubi a lit- tera subiungenda erat, quoniam multis vocalibus in- stantibus, quoties id verbum scribendum erat, in quo retinere he littere nomen suum possent, singule pro syllaba scribebantur, tamquam satis eam ipso �