Pagina:Insula Thesauraria.pdf/30

Haec pagina nondum emendata est

xxvi

hunc in modum: ‘“Ceesar in Anticatone Priore: ‘Uno enim excepto, quem aliusmodi, atque omnis, natura finxit, suos quisque habet charos.’” At Germani ne Casarem quidem audire volunt, quia non queerunt veritatem, quarunt simultates, adversari volunt at- que linguam Latinam corrumpere. Quid inscriptiones lapidares? Quid Grammatici? M. Fabius Quintilianus (L. 1, 5) docet aspirationes apud veteres Romanos fuisse neglectos cum consonantibus, uti Gracci, tri- umpi, dein “erupit brevi tempore nimius usus, ut chorone, chenturiones, prachones, qua adhuc in quibusdam inscriptionibus maneant.” Ad hoc facit et Catulli epigramma:

“Chommoda dixerunt quum commoda dicere vel- lent.” Ergo si appetitus Romanus avo Classico aliquo tendebat, fuit hic aspirationem versus. — Carolus autem non Germanicum verbum est, sed Romanum charulus, parvus charus.

16. Parochus, vexata per secula questio utrum sit mapoxos, parochos, homo qui vehicula preebet via- toribus officiose suis quique stationibus; an apt, parecho, prebeo. Germani hoc non querunt, sed agnoscunt locis Ciceronis atque Q. Horatii Flacci de eiusmodi officiali agi; sed quum ad Aug. atque Hiero- nymum venitur, iam non hominem, sed locum, domum, significare, esseque confusum cum Classico vocabulo, et legi debere aiunt màpowos, paroicos, Romano mo- �