Pagina:Insula Thesauraria.pdf/29

Haec pagina nondum emendata est

XXV

sine omni auctoritate Germanorum. Veteriores Lati- ni omnes, cum Coetu Romano unf partim lacrymam, partim lachrymam, vetustissimo autem more, dacry- mam scriperunt. Formatum autem verbum e Greco est, Saxpvo, lacrymo, Sakpèpa, id quod deflemus, illa- crymamus. Ergo nullum esse potest dubium quin la- eryma Latine recte scribatur, nec ab eo recedendum est. — ZEque impudens affectatio est carus, caritas, qua omnes Latini semper ut charus, charitas scripse- runt, moris tamen semper fuit carum scribi ac dici si pretium significavit, charum si affectum. Notissimum verbum Gracum est yxdpis, xépiros, accusativus xépiv, aut yx&pura, gratum, gratia, unde yéppa, «aros, charisma, charismatos, quod gratum, gratio- sum facit, hinc etiam esyxapiotia, eucharistia, gratus animus, gratiarum actio.

Quum Germani nobis persuadere velint sonum ch, Grecum &, esse, aut fuisse contra naturam Lati- ne lingue, quia Itali affectant eum efferre se non posse, dicereque scola, Cristus, scema, loco schola, Christi, atque schematis; Franci autem, quamquam pro campo, champ, charisma, charm, quidem scribunt, sed a gutture ad dentes sonum transferunt, dicunt- que shamp, et sharm, id Latine quoque lingu® con- venire. At, num Germani arbitri sunt lingua Latine?

Grammatici Romani prorsus aliter nos docent. Pri- scianus (Libs. I. VI, sepius) citat C. Csesarum ipsum, �