Pagina:Insula Thesauraria.pdf/28

Haec pagina nondum emendata est

xxiv

te Poetica) loco “Satyrae” continuo de ipsis homini- bus Satyris tractat?

“Mox etiam agrestes Satyros nudavit...

“Ita commendare dicaces

Conveniet Satyros.”

“Intererit Satyris paulum pudibunda protervis.”

Hec et similia, utique, non de vivis Satyris, qui iam longe nulli erant, sed de genere scribendi, de Satyra intelligenda sunt.

e. T. Livius Patavinus (L. VII, 2) sic scribit: “qui (histriones), non sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis ia- ctabant, sed impletas modis satyras descripto iam ad tibicinem cantu, motuque congruenti, peragebant. Livius (scil. Andronicus, 204 ante Ch.) post aliquos annos, qui ab satyris ausus est primus argumento fabulam serere, &c.”

Nusquam ergo quidquam in omni historia Ro- mana agitur de stulto figmento et inscio “Satura” sua (quae tamen non, ut Germani vellent, Satoura esset efferenda, sed ut Germanicum satira) reperias, nec orthographia verbi in saturam sive satiram mu- tanda est, sed manebit, ut semper fuit, Satyra.

15. Lacrima, licruma, carus, caritas, Carulus, putidissima figmenta ac depravationes arbitrarie, �