Pagina:Insula Thesauraria.pdf/26

Haec pagina nondum emendata est

xxii éBSopijkovra, hebdoméconta, septudiginta &ySorjkovra, ogdoéconta, octudginta

Particula formativa non est -ginta, sed - iginta, ut Grecis -éconta, qua integro stemmati octo adiun- gitur, fitque octofginta, unde, denique o in u muta- tur, ut in septuaginta, fitque octuaginta. Stultitia Germanica non est audienda.

14. Satura. Nisi admodum erro, auctor huius erroris fuit Casaubonus philologus Francicus, quem magno zelo secutus est Dacerius perinde Francus, quorum doctrinam utique omnes Germani cum furo- re sectantur, ac multa de eruditione Germanica ob id iactant. Casaubonus igitur citat haec verba M. Fabii Quintiliani (X, 1) : “Satyra quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus est Lucilius” (C. Lucilius, 170—102), quae deinde interpretatur, quasi asserat non genus modo Satyrarum, verum et- iam ipsum nomen esse Romanum, ita ut non satyra,. sed satura scribendum sit. Tum ipse assecleque per longum et latum explicant saturam esse lancem men- salem fructuum, tum in Iurisprudentia legislationem: variorum actuum una lege. Tum Germani irruunt verbum saturam, velut satouram efferendum iactan- do. At heec omnia absona figmenta et fabula aniles

sunt. a. M. Fab. Quintilianus non dicit verbum saty- ram esse Romanum. �