Pagina:Insula Thesauraria.pdf/24

Haec pagina nondum emendata est

xx

Romano,” scribere affectabant, Genitivum pluralem Tertia in -iumfinxerunt. Germani, utique, ambabus manibus errores hos apprehenderunt, atque stultissi- mis argumentis ex incrementis Genitivi conantur et- iamnum suffulcire. At veritas non inde petenda est sed ex queestione, utrum ea nomina sint substantiva, an adiectiva, an participia pura. Si primum, Geniti- vus erit -um,ADI. sing. -e; si alterum, aut tertium, Abl. s. erit -î, Genitivus pl. autem -ium. Civitas est nomen subst., parens, atque infans perinde. Parens quidem participium praesentis nunquam fuit et nun- quam erit, quoniam verbum est parîo, cuius part. preesentis est pariens, non parens. Contra, infans es- se potest utrumque: si nomen, erit infante, infan- tum; si participium, -ti, -tium.

11. Conlegium, ‘intellego, adpello,sunt delira- menta helleborosorum ac lymphaticorum omnium saeculorum; non est inventio Germanica, sed sunt iis preter morem chara. Offendimus heec in lapidibus incisa ex temporibus Romanis ut innumera absurdis- sima, ita absurda, ut ne vel Germani quidem audeant ea repetere. Hi;plerique erant analphabeti, ex audito dictabant fabris quid lapidibus inciderent, et quum ornate dicerelvellent, istiusmodi monstra dictaverunt. At Germani argumenta suppeditant, atque manife- stos errores sustinere conantur, preescribentes que prepositiones quibus consonantibus suas assimi- �