Pagina:Insula Thesauraria.pdf/22

Haec pagina nondum emendata est

xviii

cio, anclia. Hi profecto errores Romanorum sunt, cum furore tamen a Germanis cooptati. Nescio quo pacto, aures Romanorum similitudinem quandam inter so- nos ci et ti audiverunt,! quam nos non audimus. Mar- cus T. Varro in suo libello De Re Rustica adventan- tem ad colloquium Marcum Portium Catonem, tam- quam peritum rei pecuarize, presertim suum, Por- cium (ex porcus, i) appellat. Etiam sine dubitatione constat Romanos constanter provinciam scripsisse. Atqui aque certum est verbum hoc ex provenio, «ire, -ni, «tum derivari, atque consules sortibus diremisse que ad quemque proveniret, cuius e supino deductum nomen provintize. Prorsus eodem modo conditio, ex ditio, -nis, ex dives, -itis, quasi divitio. Ita omnia alia in hoc genere, Germani antea contionem, scripse- runt, postea concio factum est, asserebantque fieri ex cieo, ciére, civi, citum. At si ita esset, inde fieret

1. Modo etiam iam Germani agnoscunt et fatentur hunc errorem esse, sed tamen sequioris etatis esse volunt, quum con- trarium eius rei non modo ex Varrone sed etiam ex antiquioribus lapidibus constat. Kilhner allegat inscriptionem Africanam Illii ssculi ubi terminac(iones), et definiciones leguntur; item ex Lucania, sesculi IV, disposicionem et ex provintiis Gallicis sec, VILmi, negociator, recordacio, oracio, Stacius, deposicio; sed negat in MSSis suspitio, convitium, conditio, ditio recte scri- pta esse, sed per ci debebant scribi, quia sunt ex specio, convicium (ex convoco!! — quasi tunc non convocatio, aut convictio esset, quid absurdius?); at dogmata sunt demonstranda, non veritas quarenda. �