Pagina:Insula Thesauraria.pdf/21

Haec pagina nondum emendata est

xvi

aresco, ardeo. At non verum querritur, sed dogmata fulciuntur.

6. Nomina propria, si adiectiva fiant, minusculis sunt scribenda: est preceptum lingua Germanice (quod Germani nomina substantiva omnia maiusculis scribunt), itaque romanum, graecum, hebraicum, per- sicum, gallicum, alexandrinum, sunt scribenda, siqui- dem Latina lingua Germanica originis est, ut FUNC- cius! Germanus quondam docuit, et plures alii. Ita etiam tituli librorum, nomina mensium, etiam tituli honorifici, secundum regulas lingue Germanica scribendi sunt.

7. Ex licentiis poeticis dogmata creantur: quat- tuor, repperi, rettuli, Iuppiter. Radicales quorundam vocabulorum aut omnino sunt breves, ut repente, aut communes per positionem, ut retro, quum poeta vocali ionga eget. Fere omnes igitur poeta consonan- tem insequentem duplicant ut vocales eiusmodi lon- g®e fiant, aut si sint longe, sed non satis manifeste, ut in quatuor, duplicando t id manifestum fit. Sic enata sunt geminata consonantes. At Hero Brambach satis hoc cause est ut dogmata inde concoquat, et ea vocabula omnino sic scribenda imperet.

8. Condicio, natalicia, provincia, Porcius, con-

1. Joh. Nicolai Funccii Marburgensis De Origine et Pueri- tia Latine Lingue, libri duo. Marburgi Cattorum 1735. �