Pagina:Insula Thesauraria.pdf/20

Haec pagina nondum emendata est

xvi

cultura;” nihil6minus a nihilo minus, quod obtusa Germanorum mens perspicere non videtur.

3. Debent perpetuo adversari ob nullam causam nisi malevolam simultatem; etenim ubi nos consonan- tes duplicamus, illi simplificant; ubi nos simplici uti- mur, illi duplicant, sic: nobis bacca, illis baca; nobis brachium, illis bracchium. Causa? “Optimi codices?”

4, Usque ad seculum VIII-um littere minuscule in orbe Romano omnino ignote fuerunt; proinde nullus unquam Romanus vidit litteras a, b, c, d, e, &c., sed tantam maiusculas, A, B, C, D, &c., et ta- men Germani initia omnium carminum cum minu- sculis scribenda iubent, non suà lingu4, sed Latina tantum, sic:

Iustum et tenacem propositi virum non civium ardor, prava iubentium; non vultus instantis tyranni,

mente quatit solida nec auster.

5. Spiritum & prafigunt vocabulis ubi nullus eius est usus, delent, ubi esse deberet; sic, umerus, quia Greece pos; sed si nos Grece citamus, illi re- spuunt. At Graci etiam oîvos scribunt, nos tamen vinum, et innumera alia. Umus (melius quam hu- mus); harena (melius quam arena.) Ecqui? Alterum est humus, ex humido, ex humore; alterum ex areo, �