Pagina:Insula Thesauraria.pdf/18

Haec pagina nondum emendata est

xiv

in omnibus suis editionibus incredibili industria ex- scripserunt “variantes lectiones,” ex quibus dein ipsi selegerunt quod ratum et acceptabile sibi videba- tur. At horum codicum nullus prastat alteri: nullus est Romanus, omnes sunt monastica, nullus est ma- ioris fidei quam alii libri monastici et scholastici, quos iidem ipsi, philologi Germanici in nullo numero habent. Preterea, ipsi non exscriperunt illos ‘opti- mos codices,” sed scribendi rationem data opera per- verterunt, h. e., ubi cum dogmatibus Brambach con- gruebant, exscripserunt, ubi differebant, ad mentem Brambach adulteraverunt. Praecepta Brambach sunt sicuti Alcoranus: quidquid cum iis concordat, est dogma; quidquid differt, est heeresis.

Respondemus ad alterum: Nihil est in Gramma- ticis Romanis, in cateris auctoribus, in codicibus, la- pidibus, tabulis, nummis ac numismatibus erroneum, dubium, ambiguum, ignarum, nisi palpabiliter stul- tum, ac puerile, quod Germani non corraserint ad subruendam traditam patrum orthographiam. Prisca superstitio thelogorum, quasi Latina lingua ex He- braica derivata sit, cessit superstitioni nove, Boppia- ne, suorumque fanaticorum, quasi Latina lingua e sanscritica originem traxerit, negando etiam manife- stissimam originem Grecam, aut Semiticam, quum nemo sobrius, sanus et cordatus negaverit, ipsis Grammaticis Romanis sic asserentibus ac docentibus, �