Pagina:Insula Thesauraria.pdf/17

Haec pagina nondum emendata est

Disquisitionibus his summis in Germania unum tantum defuit, bona fides. Non enim verum quasi- verunt Germani, sed argumenta ad suas preeconce- ptas doctrinas, atque praiudicia iam pridem parata, suffulcienda. Ostendendum enim erat universo mun- do omnes omnino philologos in toto terrarum orbe errare, semperque errasse, atque paucos suos philo- logos doctrina cunctis prestare et antecellere.

Quidnam ergo tantis moliminibus effectum est? Prorsus nihil.

Ne unus quidem codex Romana scriptus manu repertus est; nec unus quidem seculo VII aut VI antiquior, nec ullus quem longe doctiores interpretes Latini non perquisivissent.

Soli itaque Latinitatis fontes manserunt, qui antea fuerunt, sermo vivus, presertim Hierarchia Roman®, eiusque alumnorum; lapides, marmora, ta- bule ahenea, numismata, atque nummi Romani, in- scriptiones Grace, opera Grammatica Romanorum et Grecorum. .

Unde ergo manat illa ingenti audacia in omni mundo circumlata venditataque Germanorum scien- tia? Ac, tandem, quid nos docet stupenda illa Ger- manorum eruditio et doctrina?

Respondemus ad primum: Accuratius examen “optimorum” codicum, philologi Germanici causantur et affectant. Ad fidem suam tuendam ac sustinendam �