Pagina:Insula Thesauraria.pdf/16

Haec pagina nondum emendata est

xii Liibec, qui 1822° libellum utilissimum edidit de Mo- do Coniunctivo Latino Gracoque in Systema redi- gendo, qui primus nos docuit quid Grammatici Ro- mani per Coniunctivum atque Subiunctivum intelle- xissent.

Interim etiam Corpus Inscriptionum Romanarum nove recensioni subiectum est sub auspiciis THEODORI MommsEN multis additamentis auctum. Sine dubita- tione maximi momenti harum erat Monumentum Ancyranum, 1554° a legatis Ferdinandi I., Impera- toris Sacri Romani Imperii, Regisque Hungari® ad Portam Sublimem, ANTONIO VERANTIO, Archi- episcopo Agriensi (Hungaris Eger) atque FRAN- cisco ZaY, Ancyr® (modo Angora) in Galatia, in- ventum, a pluribus interpretatum, presertim a Iusto LirsIo, atque, postquam eius versio Greca quoque inventa esset, a IoANNE FRANZIO, denique commentariis illustratum est ab A. W. ZUMPTIO.

Dum hec summa studia philologica in Germania agitabantur, reliquae gentes stolida inertia mirantes circumstabant attonite. Studiosi omnium gentium Sc. Universitatibus eo itare coeperunt, dempta fere sola Francia ac fortasse Hispania. Angli suam linguam Latinam enuntiandi rationem examini subiecerunt, atque anno 1872° enuntiationem Romanam adopta- runt, quos post annos tres Americani secuti sunt, quod glorié utriusque gentis dictum sit. �