Pagina:Insula Thesauraria.pdf/14

Haec pagina nondum emendata est

II. ORTHOGRAPHIA ET;ETYMOLOGIA.

Usque quo philologia penetraverit, imperitosque a vero seduxerit, exemplo sit catalogus librorum scho- lasticorum atque liturgicoram, in Italia impressus et evulgatus, qui casu nobis sub oculos cecidit. Tametsi in eo nulla est affectatio elegantie sermonis, quin ipsa adeo Romana Latinitas negligitur, mirum admo- dum est documenta dogmataque Philologi® Germa- nice inter vocabula, ut posta, maroquin, chagrin, aut Romana, uti Status, libros arcessere, scaturire (in bonam partem), aut Greca, uti praxis, paradygma (Greecis paradeigma est), reperiri, veluti adparant, latina, hebraica, greca, ius, iuxta, eius, tum jus, ejus, caelum, celum, parochus atque paroeciae. Si iam hac lues philologi® Germanice etiam in Italia gras- satur, quin, quod longe plus est, in ipse medulla La- tinitatis, in Hierarchia Romana, conservatrice prisca- rum veritatum avitorumque morum bacchatur, iuva- bit pestilentie istius ab altioribus fontibus repetere originem.

Ingenia Germanorum in speculationes Meta- physicas tam prona, post vicissitudines ieiunas Leib- nitz, Immanuelis Kant, Fichte atque Hegel, quibus �