Pagina:Insula Thesauraria.pdf/12

Haec pagina nondum emendata est

viii sua inscitia nesciebant — teriam Latine -tarius, -ia, «um esse, in qua terminatione t pars radicis est, quo tamen caffa (cah-ve) caret. Latine caffariam (taber- nam) vocare licebit.

8. Restaurant, verosimile est Francorum delira- mentum esse. Participium Prasentis Latine semper Subiectum activum, ergo plerumque hominem deno- tat, itaque restaurans homo est, non locus. Latine ganeam, popinam, cauponam istiusmodi locum ap- pellamus. Non nostrum vocabulum est, sed memora- mus tamen ut rem inconditam e centenis millibus “terminorum technicorum” idiomatum modernorum. E novissimis chemicorum esto

9. Vitamen, vel, ut ipsi ambigui scribunt, vita- mine, atque vitamin, quo aliquid recens inventi ex genere substantiarum, quibus vita humana nititur, in quibusdam cibis. Imperitus Latinitatis medicus, aut chemicus fando audivit formativam particulam «men, atque -mentum; sed iam nesciebat eam verbis tantum appendi, non autem nominibus substantivis, sic, ligamen, certamen, luctamen, h. e., ligo, certo, luctor. Quum hoc sit principium, vitamen, composi- tum e vito, vitare, devito, evito, loco vitam gignen- di, aliquid evitandum suadet.

Sufficiant haec pauca memorasse ad ostendendum Benevolis Lectoribus idiomata moderna suis terminis technicis minime gloriari posse si trutina rationis in- �