Pagina:Insula Thesauraria.pdf/11

Haec pagina nondum emendata est

wi

sunt sola locomotiva. Proinde equum existimavimus nomen machine effingere ex iusta radice Romana, cieo, verbo probo, et cietrum appellare, quo nihil aliud denotaretur quam machinamentum ad vectandos car- Tos quacunque re oneratos.

6. Motor, tractor, elevator, vocabula Latina quidem, sed inepte applicita. Per primum enim cie- trum, sive cietorium volunt indicare, quod alias ma- chinas in motum, cursum, versationem agat, verset atque motet, quod eapropter motatorium posset vo- cari; alterum prassertim agricolarum cietorium est, quod aratra — unum aut plura — “discos,” hirpices, per arva vectet, non modo “traliat,” quod ex tractio- ne vectura non necessario sequitur. Denique elevator hoc sensu est idem quod, ut supra ostendimus, Ro- manis tolleno vocabatur. Sciendum praterea est pree- ceptum Emmanuelis Alvari, de terminatione — OR:

‘OR maribus servit, muliebris demitur arbor”’

quod significat omne nomen substantivum Latinum, quod in -or exit, personam marem, h. e., hominem, non machinamentum, rem neutri generis, denotare.

7. Cafeteria, videtur esse figmentum Hispani- cum, eodem modo, quo in locum vocabuli Romani classici, “peditatus,” infanteriam, h. e., turbam, ca- tervam, agmen “infantum,” loco “pubis Romana,” “iuventutis Romana” supposuerunt. Verumtamen in �