Pagina:Insula Thesauraria.pdf/10

Haec pagina nondum emendata est

vi ctum. Sub mari nihil aliud est quam terra, cuncta alia sunt în mari. Tum navis idgenus non modo in mari, sed in lacubus, fluminibus, vino et lacte quoque mergeretur. Latine id nos mergulam appellamus, quoniam habemus mergum, mergulum, mergitem, quia vero de navi agitur, placuit formam foemininam. in usum convertere.

3. Basis linguis modernis in diversissimos usus adhibetur, etiam volunt ea stationem mergularum significare occultam, unde mergulerii suum victum, arma et iacula clam hostibus commode comparare possint. Nos eam suppetiarium appellamus.

4. Automobile figmentum Francicum imperitissi- mum, quo nihil estrevera auto-immobilius. Homo est automobilis, animalia cuncta sunt automobilia, sed machilla ea non est. Itaque placuit nobis id Latine digam nominare, ad normam bigarum, trigarum,. quadrigarum, in quibus iga iugum significat, d autem in nostro vocabulo de, i. e., déiugum, d-iugum,. sine iugo.

5. Locomobile, locomotivum, figmentum — ut putamus — Americanum. His autem vocabulis par- tim machinam portabilem, partim talem designare cupiunt, que vehicula, carros, vectacula, e loco in: locum divectare valeant. At sol, terra omnia corpora ceelestia locomobilia sunt; atque in hoc mundo nostro partim Sol ipse, partim vis attractiva molis telluris �