GAII
INSTITVTIONVM
COMMENTARIVS PRIMVS
I. De iure gentium et ciuili. §. 1. Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure uluntur: nam quod quis que populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est uocaturque ius ciuile, quasi ius proprium ipsius ciuitatis; quod uero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur uocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. Populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur, quae singula qualia sint, suis locis proponemus.
§. 2. Constant autem iura ex legibus, plebiscitis, senatus consultis, constitutionibus Principum, edictis eorum qui ius edicendi habent, responsis prudentium. §. 5, Lex est, quod populus iubet atque constituit: plebiscitum est, quod plebs jubet atque constituit. plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione universi ciues significantur, connumeratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri ciues significantur. Vnde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent; sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita universum populum tenerent. itaque eo modo legibus exaequata sunt. §. 4. Senatusconsultum est, quod senatus