Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/55

Haec pagina nondum emendata est

Daedalus. Collum aquilae diligenter retine, Tite; celeriter volaturi sumus. Iam Romam relinquimus. Recto cursu ad meridiem contendimus. Ecce! Carthago nobis patet.

Titus. Quam pulchra est urbs! Quis hic habitat?

Daedalus. Carthagini habitabat Dido regina, quae hospitio excepit Aenean, qui Troia effugit. Gades tamen nunc oportet nos contendere.

Icarus. Quid Gadibus est, mi pater, quod oportet nos videre?

Daedalus. Gadibus stant columnae Herculis; est quoque hortus Hesperidum, ubi serpens aurea poma custodit.

Titus. O Daedale, quam maxime cupio Athenas videre; Athenis sunt templa magnifica. Nonne licet ad occidentem redire? Non longum est iter volantibus. Noli, sodes, recusare.

Daedalus. Non recusabo. Verte te ad occidentem, Icare. Titus volt Athenas videre.


Caput 16. Species.

Puer. Quis tu es, species superba?

Species prior. Forma quaedam sum verborum.

Puer. Et quis tu, species miserabilis?

Species altera. Forma quaedam sum verborum.

Puer. Sed quomodo inter vos discrepatis?

Species I. Ego sum Vox Activa. Activa sum quia omnia ago vel facio -- voco, teneo, claudo, audio.

Species II. Ego sum Vox Passiva. Passiva appellor quia non ago omnia sed patior -- vocor, teneor, claudor, audior.