Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/54

Haec pagina nondum emendata est

Icarus. O pater, pater, quam pulchra urbs! Dic mihi nomen.

Daedalus. Corinthus est. Corinthi homines fabricant aera. Non longe abest Sparta. Spartae sunt fortissimi milites. Nunc multa milia passuum volabimus ad occidentem. Hic vides Tarentum. Tarenti nemo magni momenti habitat. Nunc Brundisium imus. Neque Brundisii habitant clarissimi. Sed portus est celeberrimus. Iterum ad occidentem te verte.

Icarus. Ecce, pater, urbs maxima. Roma est. Romae habitat Titus, qui artem grammaticam non amat. Fortasse nunc de casu locativo recitat -- Ephesi, Corinthi, Tarenti, Brundisii, Romae, humi, domi. O puerum miserrimum! Doleo quod iter aerium nobiscum non facit. O pater carissime, nonne licet descendere et Titum quaerere? Ut gaudebit nobiscum volans!

Daedalus. Sed nullas habet pennas; volare non poterit.

Icarus. Quid autem ad rem? Est enim ei magna aquila quam mansuefecit. Aquilae insidens cursum nostrum aequare poterit.

Daedalus. Descendemus igitur, et Titus nobiscum volabit. [Villae Titi appropinquant.]

Icarus. [Per fenestram vocans.] Tite, Tite! Huc, huc veni. Artem grammaticam iam relinque! Inside aquilae quam mansuefecisti; aquila te per auras portabit dum nos volamus.

Titus. Quis vocat? Num somnio?

Icarus. Non est somnium, Tite. Statim te para. Nobiscum volabis.

Titus. [Aquilae insidens.] Euge, euge! Ego veniam. Caelum ascende, aquila, et vola cum Icaro Daedaloque.