Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/51

Haec pagina nondum emendata est

Milites igitur cruciatu ac supplicio eum torquere inceperunt, et, "Nisi," exclamaverunt, "iussa sine mora feceris, te trucidabimus." Oppidanus igitur custodes excitavit, quibus, "Adsunt," inquit, "mecum mercatores quidam; itinere iam fessi sunt. Si igitur portas aperueritis, hi ad deversorium se recipient, multumque pecuniae vobis dabunt." Itaque custodes portas pandunt; milites eas occupaverunt, custodes obtruncaverunt, oppidum intraverunt, omnia diripuerunt.

Frigida vix caelo noctis decesserat umbra

cum ros in tenera pecori gratissimus herba.

Praefectus aerario.

Olim erant duo homines, quorum uterque praefectus aerario fieri cupiebat. Ambo igitur ad regem se contulerunt; deinde alter, "O rex," inquit, "si me aerario praefeceris, ego tibi multum pecuniae dabo." Rex autem alteri, "Et quid tu," inquit, "mihi dabis, si ego te praefecero?" Cui respondit alter, "Ego tibi, o rex, si me aerario praefeceris, nihil pecuniae quidem dabo, sed animo fideli aerarium curabo." Eum igitur rex aerario praefecit.

Exercitatio.

Adde verba.

1. Cum custodes (excitare) haec verba dic.

2. Si igitur portae (aperire) mercatores ad deversorium se recipient.

3. Nisi iussa (facere) vos trucidabo.

4. Si te aerario (praeficere) quid mihi dabis?

5. Si rex me aerario (praeficere) ei pecuniam dabo.