Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/50

Haec pagina nondum emendata est

5. Mus frumenti acervum consumpsit.

6. Marcus et Quintus a ludo se abstinuerunt.

7. Vos erratis.

8. Gallus sacerdotem excitavit.

9. Discipuli rident.

10. Et iam summa procul villarum culmina fumant.


Ars grammatica.

Tempus plusquam perfectum.

I

pulsaveram, pulsaveras, pulsaverat, pulsaveramus, pulsaveratis, pulsaverant

II

sederam, sederas, sederat, sederamus, sederatis, sederant

III

surrexeram, surrexeras, surrexerat, surrexeramus, surrexeratis, surrexerant

IV

aperueram, aperueras, aperuerat, aperueramus, aperueratis, aperuerant

Caput 14. Dolus.

Olim milites oppidum obsidebant, quod vi et armis nullo modo expugnare poterant. Dolum igitur huiusmodi excogitaverunt. Oppidanum quemdam casu domum noctu redeuntem ceperunt, quem sic statim admonuerunt: "Ad portam statim accede, et cum custodes excitaveris haec verba eis dic, 'Adsunt mecum mercatores quidam; itinere iam fessi sunt. Si igitur portas aperueritis, hi ad deversorium se recipient, multumque pecuniae vobis dabunt." Hoc tamen oppidanus, qui nihil patria antiquius habebat, facere recusavit.