Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/47

Haec pagina nondum emendata est

Hic tamen, ecce, caput rasus tonsusque sacerdos, qui iuveni maestam dedit hanc miseramque puellam, huic sponsam iuveni, cui tam pannosus amictus, qui semper cupiens hanc importunus amabat quae fuit, aerumnis confecta, miserrima virgo, mulgebatque bovem magnam, cui cornua torta, quae pascebatur prato, cornuque petivit infestum catulum, felem qui dente momordit, quae misere occidit parvum saevissima murem, frigora qui fugiens, in easdem irrepserat aedes, et sibi frumenti solus consumpsit acervum intra aedes positum quas aedificavit Iacchus.

Hic gallus; qui sub lucem cantare solebat improbus, atque sacerdotis perrumpere somnos, qui, pius atque caput rasus tonsusque rotundum, maerentem iuveni dedit hanc miseramque puellam, huic sponsam iuveni, cui tam pannosus amictus, qui semper cupiens hanc importunus amabat quae fuit, aerumnis confecta, miserrima virgo, mulgebatque bovem magnam, cui cornua torta, quae pascebatur prato, cornuque petivit infestum catulum, felem qui dente momordit, quae misere occidit parvum saevissima murem, frigora qui fugiens, in easdem irrepserat aedes,