Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/40

Haec pagina nondum emendata est

Quod balaenae bene sciunt; itaque celeriter effugiunt. Namque monstrum quam maxime timent. Et iure timent. Tria enim habet capita; cuique capiti sunt terna ora, oculi deni, et pro crinibus angues, qui linguis vibrantibus ora sibila lambunt. Sed alia de hoc monstro non narrabo; non enim te terrere volo, ut monstrum balaenas terret. Ad insulam redibimus.

In media insula altissimus stat mons; in summo monte stat cervus. E monte fluit rivulus, nunc quidem non ita magnus. Sed nonnumquam postquam pluit, vel ut dicit Vergilius:

Iuppiter et laeto descendit plurimus imbri, iam fluvius vehementer ruit et rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores praecipitesque trahit silvas.

Trans fluvium fert pons, prope quem est piscator qui nullos tamen pisces capit; omnes enim, ut vides, in alia maris parte natant.