Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/39

Haec pagina nondum emendata est

Insula incognita.

Specta tabulam pictam. Terra, quam vides, est insula; ita enim nominamus terram quam totam mare cingit. Fortasse rogabis, "Ubi est haec insula?" Facile est rogare, sed respondere difficile, immo vero difficillimum. Equidem vero nescio; immo vero omnes nesciunt. Quam ob rem insulam incognitam nomino, namque incognitum est id quod omnes nesciunt. Sed quamquam incognita, pulcherrima est insula. In aere volant aves; in mari sunt pisces. Videsne quoque magna illa monstra quae in mari natantia litori appropinquant? Haec nominamus balaenas, quae dum natant aquam in aera eiciunt. Nonnulli homines quoque in mari natare temptant. Ipsa in terra multae et pulcherrimae crescunt arbores. Quid enim arbore pulchrius esse potest? Nonne Vergilius poeta dicit:

Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, populus in fluviis, abies in montibus altis?

Alia quoque verba eiusdem poetae bene describunt insulam nostram. Dicit enim:

Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos; nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.

Hanc insulam habitat saga quaedam. Saga est femina quae magicam artem scit. Non omnia possumus omnes, dicit Vergilius, sed saga quidlibet facere potest. Magicis suis artibus potest vel lunam caelo deducere, nec non animas ex imis sepulchris excire. Et nunc, ut in tabula picta vides, scopis insidens per aera perinde ac avis volat. Volat enim ad casam suam, quae prope mare in litore stat. Haud procul ab hac casa est promunturium, in quo est magna spelunca vel caverna. Hic habitat monstrum terribile, quod videre non potes, nam sub mare balaenas ad litus fugat. Sed adest certe, quamquam in praesenti non apparet.