Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/36

Haec pagina nondum emendata est

ero, eris, erit, erimus, eritis, erunt


Caput 10. Noverca et privignus.

Olim erat iniusta noverca, cui privignus rex. Hunc regem interficere constituit, nam filium suum regem creare cupiebat. Diu occasionem frustra exspectabat, sed tandem ei sic prospere cessit consilium. Villa novercae prope silvam stabat, ubi cottidie rex privignus cum comitibus suis feras captabat. Per hanc silvam rex quondam, ut mos, equitabat; undique erumpebant ferae, quae se in fugam statim dabant; venatores quisque suum equum incitabant; omnes feras urgebant. Subito autem equus regis claudicare incepit; alios aequare non iam poterat. Ceteri igitur regem superaverunt, qui solus, ab omnibus destitutus, ad villam novercae, quae in proximo erat, se contulit. Simul atque noverca privignum suum appropinquantem vidit, servo cuidam fideli pugionem dedit, eumque iussit regem imprudentem a tergo percutere. Ipsa regi obviam iit, cui statim ille sitiens, "Salve," inquit, "carissima. Ut sitio! Sol medio caelo ardet. Ut dicit Vergilius noster : --

Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant.

Potesne mihi potum dare?" Itaque noverca privigno poculum reverenter dedit, quod rex equo insidens statim hauriebat. At servus a tergo appropinquavit, regemque bibentem pugione percussit.