Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/35

Haec pagina nondum emendata est

Caput 9. Promissor.

Ludum nostrum frequentat discipulus qui semper multa promittit, nunquam tamen ea facit quae promittit. Itaque appellamus eum "Promissorem". Si pater iubet eum surgere, "Surgam," inquit, non tamen surgit. Si mater iubet ad ludum festinare, "Festinabo,' inquit, sed lente ambulat. Si magister rogat, "Poterisne pensum facere?" ille, "Potero," respondet, non tamen facit. Heri magister nos iussit scribere, et, "Scribemus," respondimus omnes. Statim scribere incepimus, ille tamen immotus mansit. Quid faciemus tam ignavo puero? Pater debet dicere, "Donum tibi dabo," dare tamen nihil.

Exercitatio.

Verte in tempus futurum.

1. Ludum nostrum multi discipuli frequentant.

2. Pater discipulum iubet surgere.

3. Domum abimus.

4. Magister nos virgis caedit.

5. Physiognomon capita puerorum pertractat.

6. Titus artem grammaticam non amat.

7. Vos luditis.

8. Discipulus immotus manet.

9. Omnes scribere incipiunt.

10. Bene possumus respondere.

Ars grammatica.

Tempus futurum.

I

pulsabo, pulsabis, pulsabit, pulsabimus, pulsabitis, pulsabunt

II

sedebo, sedebis, sedebit, sedebimus, sedebitis, sedebunt

III

surgam, surges, surget, surgemus, surgetis, surgent

IV

aperiam, aperies, aperiet, aperiemus, aperietis, aperient