Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/33

Haec pagina nondum emendata est

Caput 8. De ludo.

Hodie in ludo discimus; stilo et ceris incumbimus; omnes dolemus. Heri tamen risimus; nam physiognomon venit, qui capita omnium pertractavit. Tumorem magnum in capite Decimi invenit; etiam magistri caput pertractavit, et decem tumores invenit! Immo vero tumores magistri enumerare non potuit. Nos discipuli iterum atque iterum risimus, sed magister ferulam suam rapuit, qua physiognomonem pulsavit atque omnino e ludo depulit. Heri felices fuimus; hodie miseri sumus, stilo et ceris incumbimus, non ridemus. Non tamen semper miseri sumus in ludo. Nonnunquam magister fabulas nobis narrat. Optimam olim narravit fabulam, quam ego nunc vobis narro. Non omnia possumus omnes, ut dicit Vergilius poeta, neque ego sum magister, sed narrare tempto.

Fabula de rege quodam.

Rex quidam animi causa olim secundum oceani litus ambulat, cui unus ex assentatoribus, "O rex omnipotens," inquit, "qui homines, qui mare, qui terram regis! Quid non potes facere? Tibi terra, caelum, oceanus denique paret." At rex talia audiens hominis vanam assentationem reprehendit, et, "Nugas," inquit, "narras. Specta enim." Simul atque haec dixit, alium quendam iussit sellam prope mare apponere, et postquam ille sellam apposuit, rex consedit, et crura sua usque ad undas extendit. Simul undas propius accedere vetuit. Aestus tamen nihilominus se incitavit, et mox pedes regis madefecit; qui statim eidem assentatori, "Specta," inquit, "quem nuper omnipotentem vocavisti regem, cui hae saltem undae non parent. Ut tu omnipotentem regem me nuper vocavisti, ita ego te stultissimum assentatorem nunc voco."