Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/32

Haec pagina nondum emendata est

Lucius. O physiognomon, et magistri, sis, caput pertracta.

Physiognomon. Licetne mihi caput tuum pertractare, domine?

Magister. Ego non recuso. [Physiognomon caput magistri pertractat.]

Physiognomon. Unus, duo, tres, quattuor, quinque, sex, septem, octo, novem, decem! Tumores tuos numerare non possum! Totum caput plenum est tumoribus. Immo vero non caput, sed tumores, habes. Omnium stultissimus, crudelissimus

Magister. [Interpellat.] Tace, insanissime! [Ferulam suam capit, et physiognomonis caput pulsat.] Nunc, accipe tu quoque capitis tumorem. Unum, duos, tres, quattuor, quinque, sex, septem, octo, novem, decem!

Physiognomonem e ludo expellit.

Ars Grammatica

Tempus Perfectum

I

pulsavi, pulsavisti, pulsavit, pulsavimus, pulsavistis, pulsaverunt

II

sedi, sedisti, sedit, sedimus, sedistis, sederunt,

III

surrexi, surrexisti, surrexit, surreximus, surrexistis, surrexerunt

IV

aperui, aperuisti, aperuit, aperuimus, aperuistis, aperuerunt

fui, fuisti, fuit, fuimus, fuistis, fuerunt