Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/26

Haec pagina nondum emendata est

Caput 5. Miles et civis.

Miles. Ego sum miles.

Civis. Et ego sum civis.

Miles. Armatus sum, arma habeo.

Civis. Togatus sum, togam habeo.

Miles. Ego contra hostes Romanorum pugno.

Civis. Ego de negotiis Romanorum consulo.

Miles. Arma mihi sunt galea, lorica, scutum, pilum, gladius, bracae, caligae.

Civis. Mihi sunt tunica, toga, calcei.

Miles. Galea caput mihi tegit, lorica pectus, bracae crura, caligae pedes. Scuto a corpore volnera arceo, pilo et gladio hostes volnero et interficio.

Civis. Tunica et toga corpus mihi tegunt, calcei pedes.

Miles. Utilis ego sum, quia patriam defendo.

Civis. Ego quoque sum utilis, quia patriae consulo.

Exercitatio.

1. Cur togatum nominamus civem?

2. Cur armatum nominamus militem?

3. Quid facit miles?

4. Quid civis?

5. Quae sunt arma militi?

6. Quid caput militi tegit?

7. Quid scuto facit?

8. Cur utilis est miles?

9. Cur utilis est civis?

10. Uter utro utilior est?