Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/23

Haec pagina nondum emendata est

Marcus. Procerior sum Quinto.

Manlius. Sed ego procerior quam Marcus.

Sextus. Ego autem Manlio procerior sum.

Decimus. Et ego te procerior sum, Sexte.

Sextus. Ita enim vero. Non equidem invideo. Sapientior saltem sum; mens corpori praestat. Aenigmata audite, et solvere temptate. Primum audite aenigma.

"Seu mea membra legis dextrorsum, callide lector,

sive sinistrorsum, semper habes eadem.

maxima sum navi spes et fortuna coloni,

de me dum cresco supplicat ille deo."

Potesne solvere, Manli?

Manlius. Minime. Marcum roga. Ille me est sapientior.

Marcus. Manlio fortasse sapientior sum, sed non possum hoc conicere. Quintum roga; ille multo sapientior est quam ego.

Quintus. Non difficile est conicere. Est SEGES.

Sextus. Macte virtute! Omnium sapientissimus es, Quinte.

Quintus. Sumne sapientior quam tu, Sexte?

Sextus. Ego nescio. Aenigma nobis dic.

Quintus. Audite igitur.

"Sum magno qui caelum umeris molimine porto;

vertis me, sum forma iubens intrare choreas."

Sextus. Difficilius est meo aenigmate. Solvere non possum.

Omnes. Dic nobis responsum, Quinte. Sapientior es Sexto.

Quintus. Non ita difficile est. ATLAS est responsum.

Sextus. Ego non intellego.

Marcus. O pudor! Stultior es nobis, Sexte. Nonne Atlas caelum umeris portat? et si ATLAS vertis fit verbum SALTA.