Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/20

Haec pagina nondum emendata est

5. Apertae sunt fenestrae et eas specto.

6. Specto fenestras et eae sunt apertae.

7. Duos habeo oculos et eis video.

8. Duo mihi sunt libelli et eos mecum habeo.

9. Marcus est discipulus et eius caput pulso.

10. Marcus est discipulus et ei libellum do.

Adde vocabulum omissum.

1. Lectus est id in quo dormimus.

2. Puer cui praemium do bene respondet.

3. Puer quem specto est Marcus.

4. Discipuli quorum libellos teneo sunt Marcus et Sextus.

5. Discipuli quibus libellos do sunt Marcus et Sextus.

6. Puer cuius caput pulso est Decimus.

7. Puer qui hoc mihi dedit est Publius.

8. Pueri quobus praemia do sunt boni discipuli.

9. Puellas quas video non amo.

10. Membrum quo olfacimus est nasus.

Coniunge has binas sententias.

1. Librum teneo; liber est ruber.

2. Titus est puer; Titus artem grammaticam non amat.

3. Fenestras spectamus; fenestrae sunt apertae.

4. Marcus est discipulus: praemium ei do.

5. Orbilius est magister; Titus est discipulus Orbili.

6. Cassius et Brutus sunt Romani; eorum linguam discimus.

7. Scutum et gladius sunt arma; ea fert miles.

8. Homines specto; ei sunt milites.

9. Vos boni estis discipuli; vobis libros do.

10. Nos magister docet; sapientes sumus.