Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/19

Haec pagina nondum emendata est

Pluraliter, Nominativus, Vocativus, Accusativus, Genetivus, Dativus, Ablativus.

Masculinum, pedes, pedes, pedes, pedum, pedibus, pedibus.

Neutrum, corpora, corpora, corpora, corporum, corporibus, corporibus.

Caput 3. Magister est is qui docet.

Magister. Hodie artem grammaticam vos doceo.

Titus. O magister, cur semper me excrucias? Semper enim grammaticam doces, et eam non amo.

Magister. Quid mirum? Magni enim est momenti. Sed noli dicere, "grammaticam doces, et eam non amo"; dic potius, "grammaticam doces, quam non amo." Tu, Tite, es puer qui grammaticam ignoras. Audi has quoque sententias: discipulus est is qui discit; lusor est is qui ludit; victor is est qui vincit; serva est ea quae servit; ego, qui doceo, sum doctor; vos, qui discitis, estis discipuli; partes corporis, quibus scribimus, sunt digiti; membrum, quo olfacimus, est nasus. Nunc scribite. Ego enim exercitationes iam recito.

Exercitationes.

Verte "et eum" et cetera in relativa.

1. Libellum habeo et eum magister mihi dedit.

2. Titus est puer et is artem grammaticam non amat.

3. Fenestram specto et ea aperta est.

4. Aperta est fenestra et eam specto.