Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/17

Haec pagina nondum emendata est

-- Aures et pes et os sunt alia corporis membra. Quae sunt alia corporis membra?

-- Aures et pes et os sunt alia corporis membra.

-- Quot habes aures?

-- Duas habeo aures.

-- Quid facis auribus?

-- Audio auribus.

-- Quibus instrumentis audis?

-- Auribus audio.

-- Quid auribus audis?

-- Sonum auribus audio.

-- Quot habes pedes?

-- Duos habeo pedes.

-- Quid facis pedibus?

-- Ambulo pedibus.

-- Quibus instrumentis ambulas?

-- Pedibus ambulo.

-- Et quid ore facimus?

-- Edimus ore.

-- Quid in ore est?

-- In ore est lingua, et dentes.

-- Quid lingua facimus?

-- Respondemus lingua.

-- Quo instrumento respondemus?

-- Lingua respondemus.

-- Quid dentibus facimus?

-- Mordemus dentibus.

-- Quibus instrumentis mordemus?

-- Dentibus mordemus.

-- Quid dentibus mordemus?

-- Cibum dentibus mordemus.

-- Nunc libros claudite et sine libris respondete.