Pagina:Initium; a first Latin course on the direct method (IA initiumfirstlati00appl).pdf/16

Haec pagina nondum emendata est

Caput 2. Dialogus.

Personae: magister, discipulus.

-- Quae sunt membra corporis?

-- Digitus, oculus, nasus sunt membra corporis.

-- Bene respondes. Quid naso facimus?

-- Olfacimus naso.

-- Quo instrumento olfacimus?

-- Naso olfacimus.

-- Quid naso olfacimus?

-- Odorem naso olfacimus.

-- Qualem odorem naso olfacimus?

-- Bonum odorem et malum naso olfacimus.

-- Quot habes oculos?

-- Duos habes oculos.

-- Quid oculis facis?

-- Video oculis.

-- Quibus instrumentis vides?

-- Oculis video.

-- Quid oculis vides?

-- Discipulos et magistrum oculis video.

-- Quot discipulos et quot magistros oculis vides?

-- Multos discipulos et unum magistrum oculis video.

-- Quot digitos habes?

-- Decem digitos habeo, quinque a sinistra et quinque a dextra.

-- Quid facis digitis?

-- Stilum et libellum digitis teneo.

-- Quibus instrumentis stilum et libellum tenes?

-- Digitis stilum et libellum teneo.